VULCANUS

VULCANUS
I.
VULCANUS
Iunonis filius, Hesiod. in Theog. v. 927.
Η῞ρῃ δ᾿ Η῞φαιςτον κλυτὸν εν φιλότητι μιγεῖσα,
Hunc quidam voluerunt, subventaneo conceptu fuilssegenitum sine patre, quem tamen Homer. e patre Iove Iunonequt matre natum esse putavit. Fuerunt qui dixerint, Vulcanum Iovis fuisse filium, qui cum deformis natus esset, fertur a Iove in Insulam maris Aegaei Lemnum praecipitatus, ut ipse de se ipso testatur, apud Homerum, II. α. v. 591.
Η῞δη γάρ με καὶ ἄλλοτ᾿ ἀλεξέμεναι μεμαῶτα
Πἵψε ποδὸς τεταγὼν, ἀπὸ βηλοῦ θεςπεσίοιο.
Πᾶν δ᾿ ἦμαρ φερομην, ἅμα δ᾿ ήελίῳ καταδύντε
Κάππεσον εν Λήμνῳ, ὀλίγος δέ τε θυμὸς ενῆεν.
Quod autem diu fuerit in Lemno Vulcanus, ita scripsit Cicer. l. 3. de Nat. Deor. c. 22. Vulcani item complures: primus Caelô natus, cuius in tutela Athenas antiqui historici esse voluerunt: Secundus in Nilo natus, Opas, ut Aegyptii appellant, quem custodem esse Aegypti volunt: tertius ex tertio Iove et Iunone, qui Lemni fabruae traditur praefuisse: quartus Menaliô natus, qui tenuit insulas prope Siciliam,quae Vulcaniae nominantur. Verum Lucianus in Dialog. de sacrisiciis fabulam hanc non sine risu recitat, quod Vulcanus ita fuerit e caelo praecipitatus: χωλευθην̑αι γὰρ αὐτὸν ἀπὸ τȏυ πτωματος, ὁππόσε ἐῤῤίφθη ὑπὸ τȏυ Διὸς ἐξ οὐρανοῦ, καὶ εἰγε μὴ οἱ Λίμνιοι, καλῶς ποιοῦντες ἔτι φερόμενον αὐτὸν ὑπεδέξμντο, ἐτέθνηκεν ἂν ἡμῖν ὁ Η῞φαιςτος, ὥςπερ ὁ Α᾿ςτυάναξ ἀπὸ πύργου καταπεσών. Homerus vero in Hymnô II. quem scripsit in Apollin. non a Iove, sed a Iunone Vulennum praecipitatum fuisse de caelo memorat, ac in mare decidisse, fuisseque non a Lemnits, sed a Thetide educatum; qui Iunonem ita caneutem introducit in his, v. 317.
Παῖς ἐμὸς Η῞φαιςτος ῥικνὸς πόδας, ὃν τέκον αὐτὴ
Π´ίψ᾿ ἀνὰ χερσὶν ἑλοῦσα καὶ ἔμβαλον εὐρεῖ πόντῳ.
Α᾿λλὰ ἓ Νηρῆος θυγάτηρ Θέτις ἀργυρόπεζα
Δέξατο, καὶ μετα ᾖσι κασιγνήτησι κόμιζεν.
Memoriae prodidit in Atticis Pausanias, Vulcanum iniuriae acceptae a matre minime oblitum, auream sellam cum occultis quibusdam vinculis donô matri misisse; quae Deam, cum assedisset, statim implicaverunt: quod eriam Plato innuit, l. 2. de Republ. Καὶ τοὺς ποιητὰς ἐγγὺς τούτων ἀναγκαςτέον λογοποιρῖν, Η῞ρας δὲ δεσμοὺς ὑπὸ ις̔῾οῦ καὶ Η῾φαίςτου ῥίψεις ὑπὸ πατρός. Habuit uxorem unam e Gratiis, ut ait Isacius, Maiam, secundum Cincium, Maiestam, ex mente Pisonis: Communior autem sententia est, quod Venerem e Lemno duxit. Unde Virg. l. 8. Aen. v. 370.
At Venus haud animô nequidquam exterrita mater
Laurentumque minis, et durô mola tumultu,
Vulcanum alloquitur, thalamoque haec coniugis aureo
Incipit, et dictis divinum inspirat amorem.
Et Iuvenalis, Sat. 7. v. 25.
----- ----- Et quae
Componis dona Veneris Thelesine marito.
Quod idem est cum Catulliano illo; Epigr. 37. v. 21.
----- Dona Tardipedi Deo
Infelicibus ustulanda lignis.
Hanc uxorem suam quum postea cum Marte in adulterio deprehendisset, ambos adamantinis catenis colligavit, nudosque uti erant Diis deridendos exhibuit. Unde Virg. l. 4. Georg. v. 346.
Vulcani Martisque dolos, et dulcia furta.
Vide Catonem in Diris:
Tum credo fuerat Mavors distentus in armu,
Nam certe Vulcanus opus faciebat, et illi
Tristi turpabat malas fuligine barba.
Prudentius: Deos catenae colligant adulteros. Nonnus γαμοκλόπον ἅρπαγα nominat, cuius nexum Sol detexerat, Bassaricôn l. 5.
----- Α᾿ραχναίῳ τινὶ δεσμῷ
Γυμνῇ γυμνὸν Α῎ρηα περισφίγξας Α᾿φροδίτῃ.
Paulus quoque Silentiarius optat Vulcania vincula, ut amator puellam suam satis arcte complecti posset, Antholog. l. 7. Plura de Vulcano petenda sunt ex N. Comite, l. 2. c. 6. Eundem esse volunt eruditi Vulcanum cum Tubalcain. Et apud Aegyptios certe ignis inventor: apud Diodor. fabrilis artis fornacisque auctor habitus est. Ponitur interdum pro igne. Virg. l. 2. Aen. v. 310.
----- Iam Deiphobi dedit ampla ruinam,
Vulcano superante, domus. -----
Idem l. 5. Aen. v. 662.
----- Furit immissis Vulcanus habenis.
Et apud Plautum, Amphitr. Actu 1. sc. 1. v. 185. Vulcanum in cornu inclusum gerere, Anglice est to carry a lamhorn. Unde Vulcanum et Vestam, utpote duos ignes, illum quidem violentiorem, hunc vero leviorem, coniunxêre veteres: et Euseb. Praepar. Euangel. Ignis ait virtutem Volcanum appellatam et in forma hominis ei simulacrum constitutum, in cuius capite pileus esset caeruleus, caelestis symbolum volutionis, ubi integer sincernsque ignis invenitur: nam qui e caelo in tertam delapsus est, cum imbecillior sit, materiâque indigeat, claudicans fingitur. Ei templum Romae vovit Titus Tatius, teste Varrone et Dionys. Halicarn. l. 2. Plutarchus vero ipsum Romulum Vulcani fanum extra urbem aedificâsse, ibique cum Tatio et Senatu, de rebus arcanis consultâsse, scribit Quaest. 67. In id idem ex Cameria cum reliquis spoliis, quadriiugum aereum currum deportavit, sicque statuam ex victoria corovatam ibi collocavit, Plut. in Romulo. Etiam Athenis templum Vulcanus habuit, in quo quasdam iuris controversias decidere, et criminum reos detinere, mos erat, ut ex Demosth. patet. De Vulcano sic Prudent. l. 1. contra Symmach. v. 304. s.
Ipse ignis nostrum factus qui servit ad usum,
Vulcanus perhibetur, et in virtute suprema
Finditur, ac delubra Deus, et nomine et ore
Assimilatus habet: nec non regnare caminis
Fertur, et Aeoliae summus faber esse vel Aetnae.
Nie. Lloydius. Hinc Vulcanalia, festa Vulcano dedicata, quae inciderunt in 11. Kal. Iunii. Horum meminit Columella, l. 11. c. 3. Vide supra. Adde de Vulcano, quod cum etiam, post adulteratum corpus, constanter amâsse Venerem Poetae fingunt, adeo quidem, ut etiam incestis eius eque aliis prognatis filiis, suo opificio adfuerit, uti videmus apud Maronem, qui aeveae fabricâsse cum arma tradit. Interim superinduxisse ei alteram coviugem, Grariam videl. cum qua in Lemno dormitaret, sicut in caelo cum Venete, Lucianus ait Dial. Apollin. et Mercur. Sed et in Adonim zelotypus fuit, nec illi arma venatoria confabricatum credit Bacchus, in l. 42. Dionys.
----- Καὶ γὰρ ἄπιςτον ἔχω νόον ὅττι τέλεςςαι
Ζηλομανὴς Η῞φαιςτος Α᾿δώνιδι τεύχεα θήρης.
Quam in rem Barthium vide, Animadversion. Papin. ad Theb. l. 5. v. 69. ubi et de Officina eius nonnulla etc. Cum vero plures, ut Ioves ac Hercules, ita et Vulcani fuerint, antiquissimus eorum Tubalcainus fuit. Quamvis enim Diodor. Siculus, qui Iovis Cretensis filios hôc ordine recenset, Vulcanum, Martem, Apollinem et Mercurium, l. 5. dicat l. 1. secundum Sacerdotes Aegyptios primum in Aegypto regnâsse Vulcanum, eique divinos post obitum honores attributos, propter ignem repertum: certum tamen est, Ignis inventum longe esse antiquius. Neque Vulcanus tam in
Deos relatus, ob repertum Ignis, quam ignis in Arte fabrili usum: quod clare docet Diodorus ipse, l. 5. ubi recte vidit, Volcanum esse hominem istum, qui Artem reperit aeratiam ac ferrariam, sed quis Heros iste fuerit, vel quando vixerit, pevitus ignoravit. Tubalcainus, Lamechi ex Sella filius, Mehuialis, nati ex nepote Caini, pronepos: quem cas invenisse artes, Moses tradit Genes. c. 4. v. 22. ubi etiam refert, ut fratrum unus Iabal Tentoria: alter autem, Iubal, Artem invenerit Musicam. hunc igitur homines, ac inprimis Aerarii et Ferrarii, ut suae Artis parentem, retulêre in Deorum numerum, atque cum Deo ignis praeside coluerunt; Poetae autem Iovis fulmina fabricare sunt commenti etc. Vide Voss. de Idolol. l. 1. c. 16. Alius ab hoc fuit Aegypti Rex, Diodoro memoratus, a quo Aegyptum antiquitus Η῾φαιςτίαν seu Vulcaniam dictam fuisse, accepimus: Tubalcainus enim neque Aegypti Rex fuit unquam, et ante diluvium, adeoque Reges Aegyptios omnes, floruit. Qua de re vide Eundem, l. eôd. c. 27. Alius item, Rex Lemni, cuius meminit Isidorus, ut alia omittam. Coeterum Vulcanus Aegyptiis credebatur utrumque sexum habere, ut et Minerva, unde illos duos solum habere Deos ἀρσενοθήλεις masculo-feminas, scribit Orus Apollo, l. 1. c. 13. cum quo non male convenit, quod Poetae Vulcanum fingunt marem, sed mulierosum; Minervam mulicrem, sed viraginem. Iidem Aegyptii, Vulcanum Solis dixêre patrem, quia sidera sint ignea. Ita enim Chromci Alexandrini Scriptor, p. 106. Μετὰ δὲ την` τελευτην` Η῾λίου τȏυ βασιλέως, ις̔῾οῦ Η῾φαίςτου, ἐβασίλευσεν Αἰγυπτίων Σῶσις, Post obitum Solis Regis, filiis Vulcani, imperavit Aegyptiis Sosis. Ubi quidem non de corporibus inanimis, sed antiquis Aegyptiorum Regibus sermo est: sed Reges vetustissimi et Dii naturales, iisdem vocabautur nominibus, si credimus iis, quae Manethos prodidit Aegyptius, atque ex iis; qui supersunt, Diodorus Siculus, Bibl. l. 1. et exinde Eusebius, Praep. Euangel. l. 2. c. 1. Vide iterum Voss. l. 2. c. 64. Ut autem Minervae et Lunae, sic Marti et Vulcano, ad expiandas caedes, arma olim cremavêre, nempe Marti et Minervae, ut Diis bellicis; Vulcano, ut armorum fabro; Luvae, propriâ ratione. Adde, quod Ignem vim purgandi habere, credebant: Unde et apud Inferos, sicut ait Maro, l. 6. Aen. v. 742.
----- ----- Aliis sub gurgite vasto
Infectum eluitur scelus, aut exuritur Igni.
Cultus illius apud Graecos Romanosque eximius: Sed et Germamanis ac Sarmatis Vulcanum ac ignem esse cultum, auctor est Caesat, de bello Gall. l. 6. c. 20. Imo, ut idem ait, praeter Solem Lunamque, cultus est illis solus. Unde etiam elucet, distinxisse vulgo a Sole: utcumque eundem, ac Solem existimet Philippus Cluverius, German antiq. l. 1. Potius igitur Vulcanus Germanis fuerit Iuppiter, sive aeris potestas, tonitrua ciens ac fulgura: quomodo et Etrusci Vulcanum dixêre Iovis ignem e nubibus iaculari. apud Servium in l. 1. Aen. v. 46. Neque causae satis est, cur idem Vit eruditissimus Germanis eundem censeat Vulcanum ac Martem: Romanos saltem distinxisse, argumento est, quod Marti devota potuerint suspendi in Templo: vota Vulcano, comburerentur. Unde Liv. l. 30. c. 6. extr. Magna vis armorum capta, cae omnia imperator, Vulcano Iacrata, incendit. A'veteribus etiam Sauromatis Ignem esse cultum, refert Clemens Alex. Admonit. ad Gent. deque eo testem laudat Nymphodorum, l. de Legg. Barbaricis. Eoque magis fidem facit, quia a Lituanis, gente Sarmatica, priusquam Chtistum amplecterentur, quod contigit circa A. C. 1230. honore divinô cultum esse Ignem, quem dixêre Znicz, scribunt, qui de Sarmatia Europaea egêre: nt Alex. Gaguinus, de prisca Lituan. relig. De Afris etiam sic Caes. Scaliger, Exercit. 258. sect. 1. Scriptum est in historiis Africanis, ignem in Libya pro Deo habitum, quem Vestalium ritu perpetuum servarent. Hausit vero hoe ex Ioh. Leonis Africani l. 1. c. de priscorum Afrorum fide: uti Vossius docet l. c. c. 66. sub fin. Nec omittendum, etiam Athenis Templum habuisse Vulcanum, de quo Demosth. p. 536. n. 6. ubi et carcerem fuisse, et certas quasdam causas decidi consuevisse, docet Idem παραγ. πρὸς Α᾿πατ. Vide Franc. Rossaeum, tract. Angl. cui titulus, Archaeolog. Attic. l. 2. c. 3. uti de Vulcano Κυλλοποδίωνι Alcamenis, supra voce Marmor.
II.
VULCANUS
nomen quoque est montium ignivomorum, quos Natura constituisse videtur, ut essent, veluti spitacula Pyrophylaciorum subterraneorum, per quos aer attractus ignem sub terra foveret, ipseque superfluâ fumi faeciumque mole exoneraretur. horum in omnibus Orbis partibus quidem, nulli tamen frequentiores, quam in America, Merid. inprimis: in cuius solo regno Chilensi 14. neque in Pervana pauciores numerantur, quae omnes Andium continuati iugorum vertices exhibent: Nova Hispan. tribus Vulcanis formidabilis est: qui Hispanis Volcanos vocantur, etc.
Vulcani montes in Europa:
Aetnae, in Sicila: cuius nuperrimum A. C. 1669. inceudium omnium adhuc memoriae inhaeret. Hecla, in Islandia: in quo Infernum esse mediis et rudioribus saeculis creditum, quod ignium per angustias eluctantium soni hominum lamentis similes boatus ederent. Strongylus aliique in Liparitanis Siciliae insulis, quorum unus in specie Vulcani nomen gerit. Vesuvius in Campania, alias vini Falerni ferax.
In Asia.
Balalvanus mons, in insula Sumatra. Chimaera, in Lycia, Asiae minoris regione. Gounapius seu Gurapius mons, in una Bandanarum insula.
Sineparama, in Iapania, 8. milliar. ab urbe Meaco. Tosa mons, in Mauricis insulis. Vulcanus Ternatensis. Porro alius est in Regno Ietchu, in cuius flamma horribilem Daemonis speciem comparere solitam, testatur Petr. David, Hist. Asiae: ut reliquos Iapaniae omittam. Sunt quoque eorum nonnulli in Tandaia, una ex Philippinis Insul. iuxta promontor. S. Spiritus.
In America.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Vulcanus — (Bronzebüste, 2. Jhdt.) Vulcanus, Standbild von …   Deutsch Wikipedia

  • Vulcānus — Vulcānus, römischer Name des Hephästos, s.d …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Vulcānus — (ältere Form Volcanus), der italische Gott des Feuers, insbes. als Schützer gegen Feuersbrünste mit der Stata Mater verehrt, die das Feuer zum Stehen brachte. Sein Beiname Mulciber bezeichnet ihn als Besänftiger des Feuers, wurde aber später, als …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Vulcanus — Vulcānus (Volcanus), der ital. Gott des verheerenden Feuers; in seinem Heiligtum in Rom, dem Volcanāl, wurden im August die Volcanalia gefeiert. Später dem griech. Hephaistos (s.d.) gleichgesetzt …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Vulcanus — Hephäst; Hephaistos (griechisch) * * * Vulcanus   [v ], Volcanus, deutsch Vulkan, altitalischer Gott des Feuers. Seine älteste Kultstätte in Rom liegt nach neuester Ansicht unter dem …   Universal-Lexikon

  • Vulcanus (Begriffsklärung) — Vulcanus steht für Vulcanus, römischer Gott des Feuers Vulcanus (1910), eines der ersten Motorschiffe Vulcanus (1956), Müllverbrennungsschiff Siehe auch Vulcanus, der Titan Vulcanius …   Deutsch Wikipedia

  • VULCANUS Antoci — Volcano de Antoco, in limite provinciae Cuiae, versus tractum castri Anguli …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VULCANUS Arequipae — Volcano de Arequipa, in parte Australiori Peruviae, et prope Arequipam urbem …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VULCANUS Caucae — Volcano de Coca, in valle cognomine …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VULCANUS Chillani — Volcano de Chillan, est inter Cuiam provinciam et Chillanum tractum …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”